III. 10. Culicem colant. xci

Pleraque sunt in Evangelicis literis a vulgo sumpta. Nec id indignum Christo, quin potius vel maxime congruebat, ut, quemadmodum assumpto corpore velut unus quilibet e nobis esse voluit, ita sermonibus quam maxime familiaribus uteretur, quo nostram humilitatem modis omnibus ad suam proveheret sublimitatem. Verum ex iis non mihi visum fuit plura referre, partim quod quidam poeticis nimium addicti studiis parum venustum existimant, quicquid sacras literas redoluerit partim quod ea viderem cuique satis exposita esse ; maxime vero, quod verebar, ne quis homo pius existimaret me divinis literis injuriam facere, si eas huic operi subinde miscuissem, in quo non modo gentilia pleraque, verum etiam quaedam non admodum munda. Quae nos et inviti et quam potuimus tectissime retulimus, nec ea quidem omnia. Caeterum ex Evangelicis adagiis illud non possum praetermittere, quod in superstitiosos quosdam et praepostere meticulosos dictum est praeceptori nostro Iesu, qui vel ignorantes vel dissimulantes, quibus in rebus sita sit vera Christianaque pietas, in nugis sibi nunc placent, nunc trepidant, in maximis securi, pleni Judaicarum superstitionum, vera caritate vacui. In hos Christus verae pietatis doctor Matth. XXIII. Hujusmodi torquet proverbium : Τὸν κώνωπα διυλίζουσι τὴν κάμηλον καταπίνοντες, id est Culicem liquant camelum glutientes. Ab hoc non abhorret, quod alibi retulimus, Ἀνδριάντα γαργαλίζειν, id est Statuam colare gutture.

Index Adagiorum