III. 10. Omni certaminis genere. xiii

Cum innuemus omni certaminis genere congressum esse, veluti si quis dicat in omni disciplina disputatum acriter, conveniet illud ex eodem libro :

Πύξ τε παλαισμοσύνῃ τε καὶ ἅλμασιν ἠδὲ πόδεσσιν,

id est

Et pugnis pedibusque et saltibus atque palaestra.

Item ubi quis ostendit se nullum detractare certamen, sed ad quodvis ingenii experimentum paratum esse, conveniet illud ex eodem libro :

Δεῦρ᾿ ἄγε πειρηθήτω, ἐπεί μ᾿ ἐχολώσατε λίην,

Ἢ πὺξ ἠὲ πάλῃ ἢ καὶ ποσίν, οὔ τι μεγαίρω,

id est

Huc age, quandoquidem graviter mihi concita mens est,

Qui volet, experiatur, pugnis sive palaestra,

Sive pedum cursu malit, nihil ipse recuso.

Index Adagiorum