III. 10. Longe vicit. xiv

Qui sentiet aliquem ita praecellere, ut periculum non sit, ne quis illi praeripiat palmam, conveniet illud ex eodem libro :

Σὺ δὲ θάρσει, τόνδε γ᾿ ἄεθλον

Οὔ τις Φαιήκων τῶνδ᾿ εἴξεται οὐδ᾿ ὑπερήσει,

id est

At tu fide animo, quando hoc certamine nullus

Phaeacum te nec aequabit nec superabit.

Index Adagiorum