Adagiorum Chiliades

Ad hoc referentia
Adagium 2902

III. 10Suo quisque studio gaudet.ii

Qui dicet aliis studiis alios teneri, et ununquemque suo victitare quaestu, proferet illud ex eodem libro :

Οὐ γὰρ Φαιήκεσσι μέλει ἰὸς ἠδὲ φαρέτρη,

Ἀλλ᾿ ἱστοὶ καὶ ἐρετμὰ νεῶν καὶ νῆες ἐῖσαι,

[Od.] id est

Nam Phaeacibus haud cordi jacula atque pharetra,

Sed remi, tabulisque ratis compactilis aequis.

Affine illi : Tractant fabrilia fabri. Pindarus in Pythiis hymno decimo : καὶ γὰρ ἑτέροισιν ἑτέρων ἔρως ἔκνιξε φρένας, [Pyth.] id est Aliis aliarum rerum amor pupugit mentem.