III. 10. Quo transgressus etc.. i

Inter philosophos vix alium reperias, qui religiosius instituerit adulescentiam quam Pythagoras, unde et superstitionis non nihil admiscuit, quod rudis aetas, quemadmodum et indocta multitudo, nudis et apertis philosophiae praeceptis regi non queat. Huc nimirum pertinebat carnium interdictus esus, holerum commendatio et quinquennis ἐχεμυθία, postremo symbolorum velut oracula quaedam, prius ediscenda quam intellegerentur. Ab hujus institutis quaedam aemulati videntur qui nunc solo titulo fere monachi sunt. Ac minimum quidem peccant qui ventrem ac linguam habent castigatam, tamen, quoniam vix hominis est cavere, necubi labatur, proximum est, ut a se quisque subinde gestorum rationem exigat et, si quid erratum est, corrigat, si quid cum officio factum, in eo perseveret atque in melius proficiat. Hujus salutiferi praecepti ceu symbolum quoddam tradidit carmen (cujus auctoris incertum, nam apud Homerum non reperio), quo delectatus videtur et Plutarchus, nam ne hoc quidem viro quicquam sanctius inter philosophos ethnicos. Carmen autem sic habet :

Πῇ παρέβην ; τί δ᾿ ἔρεξα ; τί μοι δέον οὐκ ἐτελέσθη;

id est

Lapsus ubi ? quid feci ? aut officii quid omissum est ?

Omnis autem humanae vitae lapsus consistit in tribus : Aut cum secus facimus quam oportet, hoc est plus minusue quam decet ; huic errori respondet illud Πῇ παρέβην; Aut facimus quod omissum oportuit ; cui respondet illa particula Τί δ᾿ ἔρεξα; Aut omittimus quod omissum oportuit ; ad hoc pertinet extrema particula Τί μοι δέον οὐκ ἐτελέσθη; Qui filium aut uxorem peccantem lenius admonet quam sat est aut asperius objurgat, respiciens merito dicet : Πῇ παρέβην; Qui filio praecipit parum honesta, dicet : τί δ᾿ ἔρεξα; Qui peccantem dissimulat, cum expediret admonere, dicet illud Τί μοι δέον οὐκ ἐτελέσθη; Pythagoras igitur solitus est admonere adulescentes, ut quoties domum ingrederentur, hunc versiculum suo cum animo versarent. Ea cogitatio sollicitos reddebat adulescentes, ut si quid forte deliquissent aut si quid vitii contraxissent ex hominum convictu, id in posterum corrigerent caverentque. Eam sententiam latius ac fusius explicuit quisquis scripsit carmen de viro bono, quod fertur inter appendices operum Vergilianorum :

Non prius in dulcem declinat lumina somnum,

Omnia quam longi reputaverit acta diei :

Quo praetergressus ? Quid gestum in tempore ? Quid non ?

Cur isti facto decus abfuit ? Aut ratio illi ?

Haec docuerunt a Christo alieni. Quid oportet facere Christianos ? Utinam saltem sacerdotes ac monachi, cum a prolixis splendidisque conviviis ingrediuntur cubiculum, dicant apud sese  :

Πῇ παρέβην ; τί δ᾿ ἔρεξα ; τί μοι δέον οὐκ ἐτελέσθη;

Deum immortalem, quam multa nobis succurrerent et pudenda et poenitenda ?

Index Adagiorum