I. 3. Pecuniae obediunt omnia. lxxxvii

Tam omnibus nationibus in ore fuisse videtur haec sententia quam nunc etiam omnibus est in usu : Pecuniae obediunt omnia. Et refertur in proverbiis Hebraeorum apud Ecclesiasten, capite decimo, nec eo secius a Graecis pariter ac Latinis auctoribus celebratur. Euripides in Phoenissis :

Τὰ χρήματ᾿ ἀνθρώποισιν τιμιώτατα,

Δύναμίν τε πλείστην τῶν ἐν ἀνθρώποις ἔχει,

id est

Mortalibus nil carius pecunia,

Atque inter homines una plurimum valet.

Item Aristophanes in Pluto :

Ὡς οὐδὲν ἀτεχνῶς ὑγιές ἐστιν οὐδενός,

Ἀλλ᾿ εἰσὶ τοῦ κέρδους ἅπαντες ἥττονες,

id est

Proh, ut nihil sanum reperias uspiam,

Sed pariter omneis serviunt victi lucro.

Huc alludit et Demosthenicum illud in prima Olynthiaca : Δεῖ δὴ χρημάτων καὶ ἄνευ τούτων οὐδὲν ἔστιν γενέσθαι τῶν δεόντων, id est Breviter opus est pecuniis neque citra has quicquam eorum quae facienda sunt, confici potest. Rursum Aristophanes in eodem Pluto facetissime persequitur, quicquid rerum vel bonarum vel malarum geritur inter mortales, id pecuniarum gratia fieri, quin etiam diis ipsis non aliam ob causam rem divinam fieri. Atque inter alia permulta hanc catholicam sententiam refert :

Εἲ τί γ᾿ ἔστι λαμπρὸν καὶ καλὸν

Ἢ χαρίεν ἀνθρώποισι, διὰ σὲ γίγνεται.

Ἅπαντα τῷ πλουτεῖν γάρ ἐσθ᾿ ὑπὴκοα,

id est

Si quid eximium est aut splendidum,

Si quid venustum hominibus, abs te uno venit.

Siquidem opibus universa simul obediunt.

Proinde Horatius pecuniam reginam appellat :

Scilicet uxorem cum dote fidemque et amicos

Et genus et formam regina pecunia donat.

Sed nemo festivius pecuniae tyrannidem descripsit quam Euripides Bellerophontem ad hunc modum loquentem faciens. Referuntur autem a Seneca libro Epistolarum vicesimoprimo (nam ipsa quidem fabula non extat) versus aliquot. Hi quoniam sunt in primis lepidi ac venusti, non gravabor asscribere, sed aliquot locis emendatos. Quandoquidem apud Senecam habentur depravati :

Sine me vocari pessimum, ut dives vocer.

An dives an bonus, nemo, omneis quaerimus,

Non quare et unde, quid habeas, tantum rogant.

Ubique tanti quisque, quantum habuit, fuit.

Quid habere nobis turpe sit, quaeris ? nihil.

An dives omneis quaerimus, nemo an bonus,

Aut dives opto vivere aut pauper mori.

Bene moritur, quisquis moritur dum lucrum facit.

Pecunia, ingens generis humani bonum,

Cui non voluptas matris aut blandae potest

Par esse prolis, non sacer meritis parens.

Tam dulce si quid Veneris in vultu micat,

Merito illa amores coelitum atque hominum movet.

Cum hi, inquit, novissimi versus in tragoedia pronuntiati essent, totus populus ad ejiciendum et actorem et carmen consurrexit uno impetu, donec Euripides in medium ipse prosiliit petens, ut expectarent viderentque quem admirator auri exitum faceret. Dabat in illa fabula poenas Bellerophontes, quas in sua quisque dat. At ex his versibus, quos Latinos recitat Seneca, posteriores aliquot repperi Graecos apud Athenaeum in Dipnosophistis libro IV sed citra nomenclaturam auctoris. Eos hoc loco subscribam :

Ὦ χρυσέ, δεξίωμα κάλλιστον βροτοῖς,

Ὡς οὔτε μήτηρ ἡδονὰς τοιάσδ᾿ ἔχει,

Οὐ παῖδες ἐν δόμοισιν, οὐ φίλος πατήρ,

Οἵας σὺ χοἵ σε δώμασιν κεκτημένοι.

Εἰ δ᾿ ἡ Κύπρις τοιοῦτον ὀφθαλμοῖς ὁρᾷ,

Οὐ θαῦμ᾿ ἔρωτας μυρίους αὐτὴν ἔχειν,

id est

O captus aurum hominibus ornatissimus,

Ut nec genitrix nec pater nec liberi

In aedibus tales voluptates ferunt,

Quales paris tu his qui domi te possident.

Quod si hoc modo Veneris renident lumina,

Haud mirum amores si cit innumerabiles.

Subit interim admirari perversum praeposterumque mortalium ingenium. Sententiam improbam in ficta fabula sub persona improba ab histrione recitatam in theatro non ferunt ac per tumultum ejiciunt, sibi quisque domi ignoscit. Quotus enim quisque est qui studio vitaque non loquitur, quod illic histrio sonabat ? Horrent voces in theatro et non horrent rem in omni vita ? Quid infamius, quis execratius apud omneis mendacii vocabulo, quid ipsa re in moribus hominum usitatius ? Quid perjurio detestabilius ? Excute vitam hominum, perjurii plena sunt omnia. Vide quid populo jurent principes, quid episcopi, quid abbates, immo quid in baptismo Christiani omneis. Confer mores, quantam invenies perjuriorum μυρμηκίαν. Quam abominamur furis nomen ! At in vita nihil aliud invenies. Nisi forte furtum non est accipere pecuniam mutuam animo non reddendi, negare depositum, cum tutum est, mala fide invadere hereditatem aut possessionem alienam, imponere emptori, suffurari nonnihil de materia quam suscepisti, pro gemmis vitra obtrudere, aliud vini genus pro alio vendere. Denique nullam praetermittere occasionem fraudandi proximum. Sed ad proverbia redeo.

Index Adagiorum