I. 3Veritatis simplex oratio.lxxxviii
Refertur in Diogeniani collectaneis hoc adagium. [Paroem., 2, 85] Extat autem in Phoenissis Euripidis ad hunc modum :
[Phoen., 469] id estἉπλοῦς ὁ μῦθος τῆς ἀληθείας ἔφυ,
Κοὐ ποικίλων δεῖ τἄνδιχ᾿ ἑρμηνευμάτων·
Ἔχει γὰρ αὐτὰ καιρόν· ὁ δ᾿ ἄδικος λόγος
Νοσῶν ἐν αὑτῷ φαρμάκων δεῖται σοφῶν,
Citatur a Seneca epistola XLIX : Nam ut ille ait tragicus : veritatis simplex oratio est. [Luc., 49] Proverbium usurpabitur vel in rhetores ac poetas, qui mendacia verborum lenociniis fucare solent, vel in blandiloquos, qui, quod non ex animo dicant, solent accuratius adornare sermonem ac veros affectus hoc diligentius imitari verbis, quo magis vacant affectibus :Nam veritatis suevit esse oratio
Simplex, vafris nec est egens ambagibus
Interpretum, siquidem ipsa per se congruit.
At sermo iniquus, quia per se sit morbidus,
Medicamenta exquisita deposcit sibi.
[Ars, 431] cum interim simplex illa rusticanaque veritas negligat id genus orationis fucos, τὰ σῦκα σῦκα, τὴν σκάφην σκάφην id est ficus ficus, ligonem ligonem appellans, vel in divinos, qui vaticinia sua verbis ambiguis efferunt, ne queant deprehendi sitque rima quaepiam per quam elabantur ; denique in eos, qui perplexe loquuntur, dum verum dissimulant. Nam hoc indicio saepenumero deprehenditur vanitas velut in Eunucho Terentiana :Ut qui conducti plorant in funere dicunt
Ac faciunt prope plura dolentibus ex animo,
[Eun., 817] Non tu isthuc mihi dictura aperte es, quicquid est ?Pergin' scelesta mecum perplexe loqui ?
Scio, nescio, abiit, audivi, ego non adfui.