I. 3. Omnium horarum homo. lxxxvi

Qui seriis pariter ac jocis esset accommodatus et quicum assidue libeat convivere, eum veteres omnium horarum hominem appellabant. Atque ita vocatum Asinium Pollionem auctor est Fabius. Apud Suetonium Tiberius duos quosdam combibones suos, jucundissimos, et omnium horarum amicos profiteri solet, etiam codicillis. Ejusmodi amicum eleganter simul et graphice depinxit Ennius sub persona Gemini Servilii. Carmen quanquam extat apud Aulum Fellium Noctium Atticarum libro duodecimo, capite quarto, tamen non gravabor asscribere :

Hocce locutus vocat qui cum bene saepe libenter

Mensam sermonesque suos rerumque suarum

Comiter impertit, magna cum lapsa diei

Pars foret, e summis rebus parvisque gerundis

Parte fuisset de parvis summisque gerundis

Consilio indu foro lato sanctoque senatu ;

Cui res audacter magnas parvasque jocunque

Eloqueret, quae tincta malis et quae bona dicto

Evomeret, si quid vellet tutoque locaret,

Quocum multo volup ac gaudia clamque palamque ;

Ingenium, cui nulla malum sententia suadet,

Ut faceret facinus levis, haud malus, idem

Doctus, fidelis, suavis homo, facundus, suoque

Contentus atque beatus, scitus, secunda loquens in

Tempore, commodus et verborum vir paucorum,

Multa tenens antiqua, sepulta et saepe vetustas

Quae facit, et mores veteresque novosque tenentem,

Multorum veterum leges divumque hominunque

Prudentem, qui multa loquive tacereve possit.

Talis et inter philosophos fuisse traditur Aristippus, qui Dionysii jussu cum caeteris nec in feminea purpura saltare detrectavit Platone recusante, addens vel in Bacchanalibus oportere pudicum esse. Hinc Horatius : Omnis Aristippum decuit color. Contra qui suis quibusdam sunt moribus neque faciles ad cujusvis hominis convictum, perpaucorum hominum homines dicuntur ut apud Terentium. Apud Horatium autem : Communi sensu caret, inquimus.

Index Adagiorum