Adagiorum Chiliades

Ad hoc referentia
Adagium 2749

III. 8Evenit malo male.xlix

Cum scelerato cuipiam evenit, quod omneis imprecabantur et optabant, locus erit illi ex eodem libro :

Θεοὶ δ᾿ ἐτέλειον ἐπαράς,

[Il., IX, 456] id est

Explerunt inimica precamina divi.

Verba sunt Phoenicis narrantis omnia mala accidisse sibi, quae pater olim fuerat imprecatus.