III. 8. Omnibus antevertenda vitae cura. xlviii

Qui dicet omnia posthabenda, quo vitae consulamus, accommodabit illud ex eodem libro :

Οὐ γὰρ ἐμοὶ ψυχῆς ἀντάξιον οὐδ᾿ ὅσα φασὶν

Ἴλιον ἐκτῆσθαι, εὖ ναιόμενον πτολίεθρον

Τὸ πρὶν ἐπ᾿ εἰρήνης,

id est

Nullum equidem precium cum vita confero nec cum

Iliacis opibus, pridem quas tempore pacis

Urbs opulenta tenebat, uti fama est.

Moxque causa redditur, quod una vita neque revocari neque sarciri possit, simulatque semel dentes reliquerit :

Ἀνδρὸς δὲ ψυχὴ πάλιν ἐλθεῖν οὔτε ληϊστὴ

Οὔθ᾿ ἑλετή.

Index Adagiorum