I. 3.Ebur atramento candefacere.lxx
Ebur atramento candefacere est genuinae formae cultum atque ornatum externum inducere, quo decus illud nativum obscuretur magis quam illustretur. Proinde lena Plautina puellae naturali forma praeditae, tamen cerussam ad oblinendas malas postulanti,
[Most., 259] Propterea quod omne lenocinium rebus natura pulchris dehonestamentum adferat, non venustatem. Veluti si quis veritatem, qua nihil est pulchrius, rhetorum pigmentis conetur exornare. Porro quemadmodum cerussa ad candorem conciliandum adhiberi consuevit, itidem purpurissa ad tingendas rubore malas. Simili forma dixit in Mostellaria :Una, inquit, opera ebur atramento candefacere postules.
[Most., 262]Nova pictura interpolare vis opus lepidissimum.