I. 3. Haec Helena. lxix

Non dissimili figura dixit Lucianus in Eunucho : Αὕτη, ὦ Πάμφιλε, Ἑλένη ὑπὲρ ἧς ἐμονομάχουν, id est Haec ipsa erat Helena, pro qua digladiabantur. Loquitur autem de duobus Peripateticis mercedis ac lucri cupiditate turpiter apud judices contendentibus. Allusit ad monomachiam, id est singulare certamen, quod inter Menelaum et Paridem factum describit Homerus Iliadis libro tertio.

Index Adagiorum