I. 3. Sincerum vas incrustare. lxxi

Eodem ferme pertinet Horatiana metaphora, quae in Sermonum libro Ι legitur, satyra tertia :

At nos virtutes ipsas invertimus atque

Sincerum cupimus vas incrustare,

hoc est quae per se recta sunt, ea nominibus alienis impositis depravamus atque obtegimus. Quanquam potest et ad superiorem sententiam eleganter accommodari, hoc est cum rebus per se decentibus tercotium inducimus, quod tegat et obscuret nativum decus, non augeat.

Index Adagiorum