I. 3. Suo ipsius indicio periit sorex. lxv

Sorex suo indicio periit Cui confine est illud Terentianum ex Eunucho :

Egomet meo indicio miser quasi sorex hodie perii.

Verba sunt Parmenonis, qui delusus a Pythia prodiderat se seni. Donatus admonet esse proverbium in eos, qui suapte voce produntur. Atque hinc existimat ductam esse metaphoram, quod soricum proprium sit vel stridere clarius quam mures vel strepere magis, cum obrodunt frivola. Ad quam vocem multi se intendentes quamvis per tenebras noctis transfigunt eos. Usurpat hoc adagium divus Aurelius Augustinus in primo De ordine libro erga suum Licentium, qui dum pulsata tabula soricem strepitu absterret, ipse sese prodebat Augustino quod vigilaret. Allusit eodem Origenes homilia in Genesim tertia : Sed videbor, inquit, ipse meis indiciis captus.

Index Adagiorum