I. 3. Induitis me leonis exuvium. lxvi

Leonis exuvium induitis Ἐνδύετέ μοι τὴν λεοντῆν, id est Induitis me leonis exuvium. In eos dici solitum, qui suscipiunt negotium majus facultate quique se magnificentius gerunt quam pro sua conditione. Quidam ab Hercule sumptum putant, cujus hic ornatus erat, ut leonis exuvio tegeretur, deinde altera manu clavam altera gestaret arcum, atque hoc ornatu descendit ad inferos Cerberum extracturus. Huc alludens Aristophanes in Ranis Bacchum fingit, Herculis instar, leonis exuvio clavaque instructum ad inferos descendere parantem, ut Euripidem cum Aeschylo certantem audiret. Ridetur autem ab Hercule, quod id gestaminis neutiquam illum deceret, utpote mollem et effeminatum. Eodem pertinet quod Menippus ille Lucianicus eodem ornatu se ab inferis redisse adsimulat. Nihil autem prohibet quominus proverbium ad apologum illum referatur, cujus meminit Lucianus in Piscatore : Apud Cumanos asinus quispiam pertaesus servitutem abrupto loro in silvam aufugerat. Illic forte repertum leonis exuvium corpori applicabat suo. Atque ita pro leone se gerebat homines pariter ac feras voce caudaque territans. Nam Cumani leonem ignorant. Ad hunc igitur modum regnabat aliquandiu personatus hic asinus pro leone immani habitus ac formidatus. Donec hospes quispiam Cumas profectus, qui saepenumero viderat et leonem et asinum (atque ob id non erat difficile dignoscere aurium prominentium indicio, neque non aliis quibusdam conjecturis), asinum esse deprehendit ac probe fustigatum reduxit dominoque agnoscenti reddidit. Interim autem risum non mediocrem concitabat omnibus Cumanis asinus jam agnitus, quos dudum creditus leo metu propemodum exanimaverat. Cumanos autem hic appellat, non qui sunt in Italia, sed qui sunt in Aeolide supra Lesbum. Nam et Lesbii et Cumani notati sunt stoliditatis, ut indicat Stephanus. Usurpat hoc adagium Socrates Platonicus in Cratylo negans oportere deterreri sese magnitudine disputationis institutae, posteaquam semel leonis pellem esset indutus. Lucianus in Pseudologista : Οὐδὲ δεῖ τινος τοῦ ἀποδύσοντος τὴν λεοντῆν, ὡς φανερὸς γένοιο κανθήλιος ὤν, εἰ μή τις ἄρα ἐξ Ὑπερβορέων ἄρτι ἐς ἡμᾶς ἥκοι ἢ ἐς τοσοῦτον Κυμαῖος εἴη ὡς μὴ ἰδὼν εὐθὺς εἰδέναι ὄνων ἁπάντων ὑβριστότατόν σε ὄντα, μὴ περιμείνας ὀγκωμένου προσέτι ἀκούειν, id est Nec opus est quopiam, qui tibi leonis exuvium detrahat, quo palam fiat te canthelium esse, nisi quis sane ab ipsis Hyperboreis hospes modo ad nos advenerit aut usque adeo Cumanus sit, ut qui viderit non protinus intelligat te asinorum omnium asinum ferocissimum esse aut expectet, ut te praeterea rudentem audiat. Eusebius Caesariensis Adversus Hieroclem : Οἰχήσεται μὲν ἡμῖν ὁ φιλόσοφος, ὄνος δὲ τῇ τοῦ λέοντος ἐπικρυπτόμενος δέρει, id est Abibit nobis quidem philosophus, caeterum asinus leonis intectus pelle. Asinus in pelle leonis Demutavit non nihil de proverbio Lucianus in Philopseude, cum ait : Τοσοῦτον χρόνον ἐλελήθει με ὑπὸ τῇ λεοντῇ γελοῖόν τινα πίθηκον περιστέλλων, id est Tantum temporis non animadverti eum sub leonis exuvio ridiculam quandam simiam tectam habere. Simia in pelle leonis

Index Adagiorum