I. 3. De asini prospectu. lxiv

Ὄνου παρακύψεως, id est De asini prospectu. Vetus adagium dici solitum in eos, qui ridendo titulo quempiam calumniantur aut de frivolis rebus aliquem in jus vocant. Eventus qui fabulae praebuit occasionem, varie narratur ab auctoribus. Quidam hujusmodi quaedam memorant : figulus quispiam varias avium formas finxerat easque in officina collocatas habebat. At asinus quidam, inobservantius sequente agasone, inserto per officinae fenestellam capite, pariter et aves et reliqua vasa dejecit comminuitque. Is cujus erat officina agasonem in jus vocat. Cumque rogaretur ab omnibus quanam de re litem moveret, de asini, inquit, prospectu. Alii aves non fictiles, sed veras fuisse volunt, quae asino, sicuti dictum est, per fenestram immittente caput, disturbatae perticam ruperunt reliquaque vasa subverterunt. Reliqua fabulae utcumque conveniunt. Lucianus in Asino suo paroemiam hanc fingit ex se natam, quod dum asinus conaretur obliquato capite per fenestram prospicere quid ageretur, tum sese tum dominos suos prodidit. Eamque rem magno omnium risu exceptam in adagionem abiisse : Ἐξ ὄνου παρακύψεως, id est Ex asini prospectu. Porro juxta Luciani sententiam magis quadrabit in eos qui stoliditate sua, dum inepte student dissimulare, ridicule produntur. Hunc Luciani locum aemulans Apuleius in nono Metamorphoseos suae libro, scribit ad hunc modum : Qua contentione et clamoso strepitu cognito curiosus alioqui et inquieti procacitate praeditus asinus, dum obliquata cervice per quandam fenestrulam, quidnam sibi vellet tumultus ille prospicere gestio, unus e commilitonibus casu fortuito conlimatis oculis ad umbram meam cunctos testatur in coram. Magnus denique continuo clamor exortus est. Et emersis protinus scalis, injecta manu quidam me veluti captivum detrahunt jamque omni sublata cunctatione scrupulosius contemplantes singula, cista etiam illa revelata repertum productumque et oblatum magistratibus miserum hortulanum, poenas scilicet pensurum, in publicum deducunt carcerem summoque risu de meo prospectu cavillari non desinunt. Unde etiam de prospectu et umbra asini natum est frequens proverbium. Hactenus Apuleius.

Index Adagiorum