III. 6. In ostio formosus. xcv

Ἐν θύρᾳ καλός, id est In ostio formosus. De iis, qui adamantur vulgoque gratiosi habentur. Sumptum a veterum consuetudine, qui formosorum aut amasiorum nomina arboribus, foliis ac parietibus inscribebant : Ὁ δεῖνα καλὸς. Ad id alludens Aristophanes in Vespis :

Καὶ νὴ Δί᾿ ἂν ἴδῃ γέ που γεγραμμένον

Τὸν Πυριλάμπους ἐν θύρᾳ Δῆμον καλόν,

Ἰὼν παρέγραφε πλησίον· Κημὸς καλός.

id est

Ac per Jovem scriptum uspiam si viderit

Demum venustum in Pyrilampus ostio,

Accurrit ac Cemum venustum proxime

Adscribit.

Idem ἐν Ἀχαρνεῦσιν :

Ὑμῶν ἐραστὴς ἦν ἀληθῶς, ὥστε καὶ

Ἐν τοῖσι τοίχοις ἔγραφον· Ἀθηναῖοι καλοί,

id est

Is vestri amans haud ficte erat, nam in aedium

Muris venusti Athenienses scripserat.

Alteri versui Graeco superset syllaba, tametsi sic habet Aldina aeditio. Suspicor inversum ordinem dictionum. Constabit, si legas hoc modo :

Ἐν τοῖς ἔγραφον τοίχοις· Ἀθηναῖοι καλοί.

Nisi magis placet, ut legamus :

Ἐν τοῖσι τοίχοις ἔγραφον· Ἀθῆναι καλαί,

quasi blandientes civitati hoc in illius moenibus scripsissent. Apud Athenaeum libro sexto refertur ex auctore quopiam, quod qui Atheniensium rem publicam administrabant assentabantur populo dicentes caetera quidem omnia esse Graecorum communia, verum illud esse proprium Atheniensibus, quod viam nossent, quae perduceret in coelum. Quisquis legerit encomium Aeschinis et Menonis apud Platonem, intelliget, quam formosos pinxerint Athenienses miro dicendi artificio illis blandientes. Interpres distichon hoc citat ex Callimacho :

Ἀλλ᾿ ἐνὶ δὴ φύλλοισι κεκομμένα τόσσα φέροιτε

Γράμματα, Κυδίππην ὅσσ᾿ ἐρέουσι καλὴν,

id est

Litterulas tot ferte insculptas frondibus hisce,

Cydippen pulchram quot memorare queant.

Id imitatus Maro :

Teneris, inquit, incidere amores

Arboribus, crescent illae, crescetis amores.

Torquere licebit et in eos, qui falso per assentationem laudantur, aut in mendacissimos principum quorundam titulos. Quod genus sunt : Pater patriae, deliciae orbis, amor mundi, serenissimus, inclitus, clementissimus, cum meri sint rei publicae praedones.

Index Adagiorum