III. 6. Caput scabere et consimilia. xcvi

Caput scabere, ungues arrodere gestus hominis sunt cogitabundi et de mutando, cuius poeniteat, secum agitantis. Unde trahuntur in usum proverbialem. Horatius libro primo, satyra decima :

Sed ille

Si foret hoc nostrum fato delapsus in aevum,

Detereret sibi multa, recideret omne, quod ultra

Perfectum traheretur, et in versu faciendo

Saepe caput scaberet vivos et roderet ungues.

Saepe stilum vertas, iterum quae digna legi sint

Scripturus.

Id imitatus Persius : Nec pluteum, inquit, caedit nec demorsos sapit ungues. Idem alibi : Crudum Chaerestratus unguem / Arrodens ait hoc. In superiore taxat poetarum in scribendo negligentiam. Altero describit adulescentem de mutanda anteactae vitae ratione cogitantem.

Index Adagiorum