III. 6. Calabri hospitis xenia. xciv

Proverbium subesse videtur in his Horatii versibus, quos scripsit in Epistolis  :

Non quo more piris vesci Calaber jubet hospes,

Tu me fecisti locupletem : Vescere sodes.

Jam satis est. At tu quantum vis tolle. Benigne.

Non invisa feres pueris munuscula parvis.

Tam teneor dono, quam si dimittar onustus.

Ut lubet : haec hodie porcis comedenda relinques.

Itaque Calabri hospitis munera recte dixeris rusticana leviaque quaeque magis onerent accipientem quam juvent aut quae donantur contempta. Siquidem Calabri, quod pyris abundent, consueverunt ea hospitibus affatim apponere, deinde saturos bellariorum vice domum auferre jubent. Quod si recuses, eadem porcis objiciuntur. Atqui istud haud est dare munus, sed adjicere. Is demum dat, qui simul et precium muneris expendit, quod largitur, et ejus meritum, quem eo donat. Notatus est apud Athenaeum Antiochus cognomento Illustris, qui quod erat reliquum pecuniae solet effundere verius quam largiri, interdum in viis publicis stans dicere consuevit : Τίνι ἡ τύχη δίδωσι, λαβέτω, id est Cui fortuna dat, capiat, et abjecta pecunia discedebat.

Index Adagiorum