III. 6Utroque nutans sententia.lxxxiv
Δίσχωλοι γνῶμαι, id est Utroque claudicantes sententiae aut Animus huc atque illuc versatilis. Sic enim arbitror legendum, δίσχωλος per ω magnum, ut sit utroque claudicantes. Nam in vulgatis libris per omicron scriptum repperi. Conveniet igitur in hominem lubricae fidei et incertarum partium, in quem congruet illud Homericum :
[Od., XIII, *] id estἈλλὰ μετοκλάζει καὶ ἐπ᾿ ἀμφοτέρους πόδας ἵζει,
Refertur a Zenodoto. [Coll.]Claudicat incessu pedibusque vacillat utrisque.