III. 6. Dictum ac factum. lxxxv

Ῥεχθὲν καὶ πραχθέν, id est Dictum ac factum. Proverbialis figura, qua nihil in negotio procurando praetermissum significamus. Terentius : Dictum ac factum reddidi. Donatus in Andria indicat esse proverbium celeritatis : Dictum ac factum invenerit aliquam causam. Rursum in Seipsum excruciante : Dictum ac factum huc abiit Clitipho. Sane quam familiaris est hic sermonis colos Graecis poetis : Οὔτε ἔπος οὔτ᾿ ἔργον, id est Neque dictum neque factum, pro eo, quod est nulla ratione. Homerus Iliados libro primo :

Ἐσθλὸν δ᾿ οὐδέ τί πω εἶπας ἔπος οὐδ᾿ ἐτέλεσσας,

id est

Nec dictum factumque probum ex te prodiit unquam.

Euripides in Hecuba : Σὺ δ᾿ ἡμῖν μηδὲν ἐμποδὼν γίνῃ / Λέγουσα μηδὲ δρῶσα, id est Tu vero ne quid obsistas mihi / Verbove factove. Diversum in sensum, qui modis omnibus dextri strenuique sunt, dictis ac factis valere dicuntur. Ita Phoenix docuerat Achillem juxta Homerum :

Μύθων τε ῥητῆρ᾿ ἔμεναι πρηκτῆρά τε ἔργων.

Itidem Pindarus in Nemeis hymno primo : Σέο δὲ ἀμφὶ τρόπῳ τῶν τε καὶ τῶν χρήσιες, id est Tui vero mores et in his et illis usui sunt. Praecessit enim : Πράσσει γὰρ ἔργῳ μὲν σθένος, βουλῇσι δὲ σφήν, id est Agit enim facto quidem robur, consiliis autem mens.

Index Adagiorum