III. 6. Aequales calculi. lxxvi

Ἴσαι ψῆφοι, id est Aequales calculi, si quando parum abest, ut condemnetur aliquis, et tamen absoluitur, aut cum nutat animus ambigitque utram in partem se deflectat, rationibus hinc atque hinc velut ex aequo adhortantibus ac deterrentibus. Quemadmodum est apud Terentium :

Cum in dubio est animus, paulo momento huc vel illuc impellitur.

Suidas ostendit metaphoram sumptam a prisca consuetudine judiciorum, qua reus aequalibus judicum sententiis absolvebatur, at non citra periculum. Cur autem potius absolvendum quam damnandum reum veteres existimarint, cum pares essent sententiae, multas causas reddit Aristoteles in problemate quodam. Multis enim nominibus visum est convenire, ut reliquis paribus reo magis quam actori faveatur : Vel quod accusator accedit paratus ac praemedineum sit reum, ut qui majore periculo dicat, ob metum quaedam praetermisisse potius quam actorem. Vel quod in ancipiti negotio potius ad eam partem oporteat verger, ubi, si forte sit erratum, peccetur levius. At minus est malum absolvere nocentem quam innocentem damnare, praesertim in capitalibus causis, ubi, si contingat errare judicem, non est quo sarciat in posterum erratum suum extincto jam homine. Contra, si elabatur nocens, poterit alio judicio poenas dare. Vel quod accusatio propior est suspicioni malevolentiae quam defensio ; quare, cum in caeteris nihil appareat discriminis, de actore potius male judicamus quam de reo. Haec et alia quaedam hujusmodi tradit Aristoteles. Igitur ut tutissimo liberatur a causa, qui calculis omnibus absolvitur, ita periculo proximus fuisse videtur, qui paribus calculis jam quasi favore quodam elabitur.

Index Adagiorum