III. 6. Lusciniae deest cantio. lxxvii

Lusciniae deest cantio. Proverbialis allegoria, perinde quasi dicas : Mulieri desunt verba, poetae versus, oratori color, sophistae cavillum. Nulla enim avium aeque canora atque luscinia, etiam femina, sicuti testatur Plinius libro decimo, capite vigesimonono. Sed haud fuerit alienum ipsuis verba subscribere. Lusciniis, inquit, diebus ac noctibus continuis quindecim garrulus sine intermissu cantus densante se frondium germine, non in novissimum digna miratu ave. Primum tanta vox tam parvo in corpusculo, tam pertinax spiritus, deinde in una perfecta musicae scientia modulates aeditur sonus. Et nunc continuo spiritu trahitur in longum, nunc variatur inflexo, nunc distinguitur conciso, copulatur intorto, promittitur, revocatur, infuscatur ex inopinato ; interdum et secum ipsa murmurat, plenus, gravis, acutus, cerber, extentus ; ubi visum est, vibras summus, medius, imus. Breviterque omnia tam parvulis in faucibus, quae tot exquisitis tibiarum tormentis ars hominum excogitavit. Plautus in Bacchidibus :

Ego quoque pol metuo, ne lusciniolae defuerit cantio.

Index Adagiorum