III. 6Numeris platonicis obscurius.xxxii
Proverbialis hyperbole videtur, quam usurpat M. Tullius in Epistolis ad Atticum libro septimo : Aenigma Oppiorum ex Velia plane non intellexi. [Att.] Est enim numero Platonis obscurius. Id ideo dictum, quod Plato numeris Pythagoricis obscurat suam philosophiam ac veluti nebulas quasdam offundit, praecipue in Timaeo. Nam Pythagoras omnem fere philosophiae rationem ad numeros traxit. De quibus permulta Macrobius in commentariis, quos edidit in Somnium Scipionis.