III. 6. Nihil ex agro dicis. xxxiii

Οὐδὲν ἐξ ἀγροῦ λέγεις, id est Nihil e rure loqueris, id est nihil humile neque triviale. Quod enim parum elegans, parum expolitum, id ex agro profectum dicitur. Contra quod festivum, quod lepidum, id urbanum ac civile vocant. Meminit Suidas.

Index Adagiorum