I. 3. Hinnulus leonem. xlix

Proverbialis est allegoria : Ὁ νεβρὸς τὸν λέοντα, id est Hinnulus leonem, subaudientem cepit, vicit aut provocat aut id genus aliquid pro ratione sententiae, quoties praepostero rerum ordine qui viribus multo est inferior, superat potentiorem. Lucianus de captatore testamenti, qui juvenis a sene, captator a captato captus est : Τοῦτο ἐκεῖνο τὸ τῆς παροιμίας, ὁ νεβρὸς τὸν λέοντα, id est Hoc est illud quod proverbio dicunt, Hinnulus leonem. Huc respexit quisquis fuit, qui scripsit Megaram Herculis :

Ἧ ῥ᾿ ὅτι ἄλγεα πάσχει ἀπείριτα φαίδιμος ὑιός

Ἀνδρὸς ὑπ᾿ οὐτιδανοῖο, λέων ὡσεί θ᾿ ὑπὸ νεβροῦ;

id est

An quoniam immensis affligitur inclita proles

A viro inerte, leonem ut si hinnulus urgeat acrem ?

Non inconcinne trahetur ad id quoque, quoties fit ut longe inferior lacessat potentiorem aut multis partibus indoctior certet cum eruditissimo.

Index Adagiorum