I. 3. Jungere vulpes. l

De re palam absurda dicitur : ζευγνύειν τὰς ἀλώπεκας, Vulpes jungere. Vergilius in Palaemone :

Qui Bavium non odit, amet tua carmina, Mevi,

Atque idem jungat vulpes et mulgeat hircos.

Est enim vulpes animal ab aratro vehementer alienum.

Index Adagiorum