III. 5. Quos non tollerent centum Aegyptii. xlvii

Οὓς οὐκ ἄραιντ᾿ ἂν οὐδ᾿ ἑκατὸν Αἰγύπτιοι, id est

Quos ferre nec centum queant Aegyptii.

De molestis dici solitum ac moribus intolerandis seu fastu praeturgidis. Inde ductum, quod Aegyptii plerique gestandis oneribus quaestum non satis honestum factitare consueverint, unde et ἀχθοφόροι dicti in jocum proverbialem abierunt. Refertur adagium ab Eudemo in collectaneis Dictionum rhetoricarum et item a Suida. Extat autem apud Aristophanem in Ranis ad hunc modum :

Δύ᾿ ἅρματ᾿ εἰσέθηκε καὶ νεκρὼ δύω,

Οὓς οὐκ ἂν ἂραιντ᾿ οὐδ᾿ ἑκατὸν Αἰγύπτιοι,

Duo plaustra duoque item imposuit cadavera,

Quae ferre nec centum queant Aegyptii.

Idem in Avibus : Οὐκ Αἰγύπτιος πλινθοφόρος, id est Non Aegyptius lateriger. Consimili modo Lucilius apud Nonium :

Quem neque Lucanis oriundi montibus tauri

Ducere protelo validis cervicibus possent.

Rursum idem alibi :

Hunc juga mulorum protelo ducere centum

Non possint.

Index Adagiorum