Adagiorum Chiliades

Adagium 767

I. 8Naves onustae conviciis.lxvii

Adsimili figura dixit Homerus Iliados Υ convicia, quorum onus navis centiremis non queat portare, cujusmodi Lucianus dixerat Ὅλας ἁμάξας βλασφημιῶν, ut ante dictum est. Carmen Homeri sic habet :

Ἔστι γὰρ ἀμφοτέροισιν ὀνείδεα μυθήσεσθαι,

Πολλὰ μάλ᾿· οὐδ᾿ ἂν νηῦς ἑκατόνζυγος ἄχθος ἄροιτο,

[Il., XX, *] id est

Probrorum superest ambobus copia summa,

Quorum onus haud portet centum ratis incita remis.

Affine et illi quod alio dicetur loco :

Οὓς οὐκ ἂν αἴρηντ᾿ οὐδ᾿ ἑκατὸν Αἰγύπτιοι,

id est

Quos tollere nec centum queant Aegyptii.

Hermippus apud Athenaeum libro primo describens quid a quaque regione soleat importari, versiculum hunc joco admiscet :

Καὶ παρὰ Περδίκου ψεύδη νηυσὶν πάνυ πολλαῖς,

[Deipn.] id est

Atque a Perdica ratibus mendacia multis,

notans, ni fallor, Lyciorum mores. Nam Perdicia pars est ac portus Lyciae. Lycias sortes notat et Vergilius Aeneidos quarto veluti vanas.