III. 5. Aegyptius laterifer. xlviii

Αἰγύπτιος πλινθοφόρος, id est Aegyptius laterum gestator. Suidas nominatim proverbii titulo refert. Extat autem apud Aristophanem in Avibus ; ibi quaerit quispiam, quis composuisset equum Durium in arce Palladis centum cubitorum. Cui respondetur :

Ὄρνιθες, οὐδεὶς ἄλλος, οὐκ Αἰγύπτιος

Πλινθοφόρος, οὐ λιθουργός,

id est

Aves nec alius ullus, haud Aegyptius

Laterifer aut faber lapidarius.

Quadrare videtur in sordidum atque infimae sortis hominem, in quem usum etiam Carum vilitas usurpata est, aut in eum, qui molestis negotiis premitur. Admonuimus modo Aegyptios in vulgi fabulam ac risum abiisse, quod asinorum ritu vectandis corpore oneribus quaestum facerent. Ad quem laborem hoc exercitatiores illos fuisse conjicio, quod in effodiendis lacunis limoque exportando ac lateribus argillaceis hujusmodi opera potissimum opus erat apud Aegyptios ob limum, quem invehit Nilus. Nam illic passeres opinor aut hirundines monstrarunt artem e luto construendi parietes. Argumento est, quod Hebraei, cum apud illos agerent, adacti sunt luto lateribusque gestandis servilem operam praestare Pharaoni. De mulis Marianis alibi reperies.

Index Adagiorum