III. 5. Αὐτόθεν κατάβαλλε. xvii

Αὐτόθεν κατάβαλλε, id est Hoc ipso depone loco. Aristides in Pericle : Περὶ μὲν δὴ λάλων, ὦ Πλάτων, καὶ ἀργῶν καὶ δειλῶν αὐτόθεν κατάβαλλε, μή πού τις καὶ Τρῶας ἐγείρῃσι θεὸς ἄλλος, id est Jam de loquacibus, o Plato ignavis ac timidis protinus depone, ne forte aliquis deus alius Trojanos erigat. Interpres indicat proverbium esse sumptumque a victoribus, qui vetant, ne victus aliquo discedat, sed inibi porrigat herbam et victorem agnoscat ac victoriae praemium persolvat. Usus erit, quoties statim et absque mora jubemus aliquid exhiberi, veluti probationem ejus, quod dixerit aliquis, vel promissum vel specimen artis, in qua glorietur sese pollere. Usurpatur et apud Platonem.

Index Adagiorum