III. 5. Ostium obdite profani. xviii

Θύρας ἐπίθεσθε βέβηλοι, id est Fores occludite quique profani. Sumpta est allusio ex Orpheo, cujus hoc citatur carmen :

Φθέξομαι οἷς θέμις ἐστι, θύρας ἐπίθεσθε βέβηλοι,

id est

Fas quibus est audire loquar, vos, turba profana,

Obturate fores.

Jubet, ut profani ostium auribus imponant, ne quid arcani sermonis possit ingredi. Aristides in Pericle : Λέγω δὴ ταῦτα πρὸς οὓς ἔξεστι. Τῶν δὲ βεβήλων ὀλίγος ὁ λόγος πάντως, id est Loquor haec apud eos, quibus audire fas est. Profanorum autem levis omnino ratio est. Conveniet uti, si quando significabimus nos de rebus arduis et arcanis locuturos esse. Huc respexit Horatius, cum scribit in Odis :

Odi profanum vulgus et arceo.

Favete linguis : carmina non prius

Audita Musarum sacerdos

Virginibus puerisque canto.

Ovidius :

Lingua favens adsit nostrorum oblita laborum,

Quae puto dedidicit jam bona verba loqui.

Ante sacrificium praeco clamore solebat jubere populum favere linguis, hoc est verba boni ominis loqui, unde et faventia dicitur bona ominatio. Item Seneca de philosophia agens : Et ipsam ut deos et professores ejus ut antistites colite et, quoties sacrarum literarum mentio intervenerit, favete linguis. Hoc verbum non ut plerique existimant a favore trahitur, sed imperatur silentium, ut rite peragi possit sacrum nulla voce mala obstrepente. Sed plusculum habebit gratiae, si per ironiam adhibeatur, veluti si quis recitaturus sophisticas aliquas Scotistarum argutias ita praefetur : Θύρας ἐπίθεσθε βέβηλοι. Ad hunc modum non semel usurpavit Lucianus.

Index Adagiorum