III. 5. Rectam ingredi viam. xvi

Τὴν ὀρθὴν βαδίζειν ὁδόν, id est Rectam ambulare viam, dicitur, qui nusquam deflectit ab honesto. Aristides in Pericle : Ὥστε βαδίζειν τεταγμένα καὶ τὴν ὀρθὴν ὁδὸν σῴζειν κατὰ τὴν παροιμίαν, id est Ut ordine incedatur et recta servetur via juxta proverbium. Philon De humanitate : Ὁδὸν γὰρ οἷα λεωφόρον ἄγουσαν ἐφ᾿ ὁσιότητα, ταύτην ἠπίστατο, id est Viam enim quasi publicam, quae ad aequitatem duceret, didicerat hanc. Plautus in Casina : Nunc ego pol in rectam redii semitam. Item paulo post : Sciens de via in semitam regredere. Jubet autem ancilla, ut, qui imprudens verum effutiverat, redeat ad simulationem, quam instituerat.

Index Adagiorum