III. 4. Bulbos quaerit. xliv

Βολβοὺς ζητεῖ, id est Bulbos quaerit. Jocus proverbialis in eos, qui juxta Persium obstipo capite defigunt lumina terrae. Plutarchus in Symposiacis : Καὶ γὰρ ὁ γελώμενος οὑτοσι καὶ παροιμιώδης, ἔφη, βολβὸς οὐ μικρότητι διαφεύγει τὸν κεραυνόν, ἀλλ᾿ ἔχων δύναμιν ἀντιπαθῆ καθάπερ ἡ συκῆ καὶ τὸ δέρμα τῆς φώκης. Id est Etenim ridiculus iste, inquit, et proverbio obnoxius bulbus haud ideo fulmen effugit, quod pusillus sit, sed quod vim habeat contrariam fulmini, quemadmodum et ficus arbor et vituli marini pellis. Porro risus proverbialis, de quo meminit Plutarchus, sumptus est, ut opinor, ex Aristophanis Nebulis, ubi Strepsiades Socratis ingrediens scholam admiratur discipulos Socratis prono capite terram spectantes. Respondentique cuipiam :

Ζητοῦσιν οὗτοι τὰ κατὰ γῆς. — Βολβοὺς ἄρα

Ζητοῦσι. Μὴ νῦν τοῦτό γε φροντίζετε·

Ἐγὼ γὰρ οἶδ᾿ ἵν᾿ εἰσὶ μεγάλοι καὶ καλοί,

id est

Quaerunt habet quae terra. Strepsiades : Bulbos scilicet

Quaerunt, rei sed cura ne quid istius

Vos angat, ego enim novi, ubi sint magni et boni.

Quod si quis malit referre ad id, quod est apud eundem poetam in Pluto : Ταὐτὸν θύμον φαγόντες, id est Qui easdem mecum caepas edistis, equidem haud magnopere repugnarim. Significat autem tenues amicos quique, ut ait Terentius, paupertatem una tulerunt gravem. Persius item satyra quarta de sordido et impendio tenaci parcoque :

Hoc bene sit, tunicatum cum sale mordens

Caepae et farratam pueris plaudentibus ollam.

Extat apud eundem Aristophanem in Concionatricibus et alius de bulbo jocus hujusmodi : Καταφαγὼν βολβῶν χύτραν, id est Qui devoravit bulborum ollam. Verba sunt aniculae ad juvenem detrectantem coitum, quod unus duabus par esse non posset :

Καλῶς, inquit, ἐπειδὰν καταφάγῃς βολβῶν χύτραν.

Nam bulbos iritare venerem testatur et Martialis :

Nil aliud bulbis quam satur esse potes.

Et Columella in carmine :

Jam Megaris veniant genitalia semina bulbi.

Sunt autem multae bulbi species, sed omneis, inquit Dioscorides libro secundo, habent acrimoniam et calore venerem stimulant, quemadmodum eruca, de qua Columella :

Excitet ut veneri tardos eruca maritos.

Suidas duo de caepis adagia refert : Κρύμμυα ἐσθίειν, id est Caepas edere et Κρομμύων ὀσφραίνεσθαι, id est Caepas odorari, quae suo reddidimus loco.

Index Adagiorum