Adagiorum Chiliades

III. 4Exacta via viaticum quaerere.xlv

Seneca in libello De moribus : Quid enim stultius est quam, quod dici solet, via deficiente viaticum quaerere aut augere ? Quadrat in senes avaros. Laborat enim ea aetas plerumque hoc vitio, ut, quo minus superest vitae, hoc magis sit de victu sollicita. Contra juventus hujus studii vel maxime negligens est. M. Tullius in Catone majore : Avaritia vero senilis quid sibi velit, non intelligo. Potest enim quicquam esse absurdius quam, quo minus viae restat, eo plus viatici quaerere ? [Cat.]