III. 4. Canere de Telamone. x

Ἄιδειν τὰ Τελαμῶνος, id est Canere cantionem Telamonis. De querulo sermone dictum proverbium, quod Telamon impotentius fleverit Ajacem filium perisse apud Troiam, praesertim hoc genere mortis. Eustathius enarrans carmen illud Homericum, quod est in Catalogo navium,

Αἴας δ᾿ ἐκ Σαλαμῖνος ἄγεν δύο καὶ δέκα νῆας

commemorat hanc paroemiam : Καὶ τὸ ᾄδειν Τελαμῶνος παροιμιακῶς λεχθὲν ἀπὸ σκολιοῦ μέλους, οὗ ἡ ἀρχή· παῖ Τελαμῶνος Αἶαν αἰχμητά. Id est Et quod proverbio dicitur canere cantionem Telamonis, ab obliquo cantu, cujus initium : Fili Telamonis Aiax belliger. Simillimum est illud, quod alibi retulimus : Ἀδμήτου μέλος καὶ Ἁρμοδίου μέλος, id est Admeti cantilena et Harmodii cantilena.

Index Adagiorum