II. 6. Admeti naenia. xxii

Ἀδμήτου μέλος, id est Admeti naenia. De tristi lugubrique cantione. Accommodari poterit ad orationem querulam ac miserabilem. Accipitur enim cantilenae genus, quod σκολιόν vocant, de quo multa Julius Pollux. Dictum est autem obliquum vel a tibiarum figuris vel quod in conviviis, quemadmodum modo diximus, obliquo ordine a lecto in lectum flecterentur canendi vices. Quidam hujusmodi cantiones faciles et illaboratas intelligunt, nimirum quales oportet esse quae inter pocula canuntur et ex tempore. Verum de iis deque superiore proverbio qui volet copiosius edoceri, legat Aristophanis interpretem, in eo quem mox indicabimus loco. Adagium ad hujusmodi fabulam referunt : Admetus rex fuit Pheraeorum, cujus armenta pavisse fingitur Apollo mercede conductus, cum ex Olympo depulsus humana specie exularet apud mortales. Exilii causam hanc adferunt : Aesculapius, Apollinis filius, Chirone praeceptore medicam artem perdidicerat, deinde sanguine, qui ex Gorgonis fluxerat venis, a Pallade accepto per hunc plurimos restituit sanitati. Porro sanguine, qui e sinistris defluxerat venis, ad perniciem hominum utebatur, qui e dextris, ad salutem. Quin fabulis vulgatum est illum etiam vita defunctos quosdam in vitam revocasse. Quare ne pro deo haberetur apud mortales, cum id videretur praestare quod deorum est proprium, Jupiter illum fulmine percussit. Ob id indignatus Apollo Cyclopes, qui Jovi fulmen illud fuerant fabricati, peremit. Quam rem indigne ferens Jupiter Apollinem destinarat e coelo ad inferos praecipitem dare, sed Latonae interventus precesque mitiorem poenam impetrarunt. Itaque coelo interdictum est, jussusque solum vertere damnatus, ut annum apud hominem mortalem mercede seruiret. Igitur ad Admetum profectus Apollo regis armenta, sicuti dictum est, pascebat et, ut erat artifex, effecit ut omneis vaccae gemellos parerent. Cumque apud Admetum perquam humaniter esset habitus, ut patrono gratiam officii referret, a Parcis impetravit, ut, cum in illarum fusis Admeti fatalis dies volveretur, liceret hac lege mortem effugere, si quem alium reperisset, qui volens illius vice mortem oppetere vellet suique capitis dispendio illius vitam redimere. Ergo cum adesset dies ille fatalis neque quisquam inveniretur, qui mortis vicarius esse vellet, patre etiam ac matre recusantibus, una Alcestis uxor mariti vitam sua cariorem habuit. Qua defuncta stridulae quaedam et lugubres naeniae decantabantur assidue apud Admetum, donec mota Proserpina remisit Alcestidem aut, ut quidam dicunt, donec Hercules expugnato Orco hanc ad superos reduxit. Meminit περὶ τοῦ μέλους etiam Euripides in Alcestide :

Δισσὰ δ᾿ ἦν μέλη κλύειν,

id est

At cantiones duplices audire erat.

Notat etiam Aristophanes in Vespis :

Ἄιδει Κλέωνος λαβόμενος τῆς δεξιᾶς·

Ἀδμήτου λόγον, ὦταῖρε, μαθὼν τοὺς ἀγαθοὺς φίλει.

Τούτῳ τί λέξεις σκολιόν;

id est

Canit Cleonis apprehensa dextera :

Verbum Admeti doctus, amice, diligito probos.

Huic quid obliquum loqueris ?

Miscet iambicis anapaestica. Interpres citat hos versiculos ex fabula Ciconiis :

Ὁ μὲν ᾖδεν Ἀδμήτου λόγον πρὸς μυῤῥίνην,

Ὁ δ᾿ αὐτὸν ἠνάγκαζεν Ἁρμοδίου μέλος,

id est

Atque is quidem canebat Admeti modos

Ad myrtum, at alter adegit, Harmodii melos

Ut caneret.

Congerit et alia quaedam non indigna cognitu, quae licebit inde petere.

Index Adagiorum