III. 4. Mare proluit omnia mortalium mala. ix

Θάλασσα κλύζει πάντα τἀνθρώπων κακά, id est

Hominum universa proluit pelagus mala.

Refertur ab Eustathio in primum Iliados Homericae. Extat autem apud Euripidem in Iphigenia Taurica. Natum est ab eventu hujusmodi. Refert Diogenes Laertius Euripidem Platoni comitem fuisse peregrinationis, cum Aegyptum adiret. Ubi cum morbo suo corriperetur, comitiali, ni fallor, sacerdotes Aegyptii mersione marina sanarunt hominem. Hinc postea versiculum hunc composuisse :

Κλύζει θάλασσα πάντα τἀνθρώπων κακά,

tanquam aqua marina morbis omnibus mederetur. Quin hodie morsos a cane rabido, si novies mergantur in mare, putant a rabie liberari.

Index Adagiorum