III. 3. In caput praecipitari. lxxxiii

Ἐπὶ κεφαλὴν ὠθεῖσθαι, id est In caput impelli, hoc est praecipitem dari, dicebant eum, qui per summam contumeliam expelleretur vel potius qui funditus perderetur. Est in Luciani libello De mercede servientibus. Usurpavit non absimili figura Terentius : Auctores erant, ut illam praecipitem darem, id est  : Ut exturbarem aedibus. Plutarchus in Stoicorum contrarietatibus : Ὁ δὲ Χρύσιππος ἕνεκα τοῦ χρηματισμοῦ τὸν σοφὸν ἐπὶ κεφαλὴν εἰς Παντικάπαιον ὠθεῖ καὶ Σκυθῶν ἐρημίαν, id est Chrysippus sapientem fenoris gratia praecipitem dat in Panticapaeum et Scytharum solitudinem. Panticapaeum urbs Scythiae ad Bosphorum, auctore Stephano. Equidem arbitror idem esse, quod ait Seneca libro De beneficiis sexto : Alia detinebo diutius, alia expellam et capite agam. Novavit nonnihil adagii formam Phoenix Colophonius apud Athenaeum libro duodecimo, de Nino rege Assyriorum agens, qui prae corporis voluptatibus omnia contemnebat. Scazontes illius sic habent :

Ἀλλ᾿ ἦν ἄριστος ἐσθίειν τε καὶ πίνειν

Κερᾶν, τὰ δ᾿ ἄλλα πάντα κατὰ πετρῶν ὤθει,

id est

Sed erat edendo poculumque miscendo

Praestans, reliqua autem cuncta abegit in saxa,

id est prorsus contempsit.

Index Adagiorum