Adagiorum Chiliades

Ad hoc adagium referentia
Adagium 2282

III. 3.Chordae vice.lxxxii

Ὡς ἀντὶ χορδῆς, id est Tanquam chordae loco. Conveniet, ubi quod alicubi diminutum videbatur, suppletum aliunde significabimus. Plutarchus in Symposiacis proverbii vice videtur usurpasse Καὶ ταῦτα μέν, inquiens, ὡς ἀντὶ χορδῆς κείσθω τοῖς ὑπὸ σοῦ πεφιλοσοφημένοις, [Symposiac.] id est Atque haec quidem chordae vice addita sint iis, quae abs te sunt erudite disserta. Sumptum est a Locrensi fabula, quam exposuimus in proverbio Ἀκάνθιος τέττιξ, id est Acanthia cicada .