III. 5. Scytharum solitudo. xciv

Σκυθῶν ἐρημία, id est Scytharum solitudo. Pro summis calamitatibus exitioque dictum est apud Aristophanem ἐν Ἀχαρνεῦσι

Ἐξολέσται συμπλακέντα τῇ Σκυθῶν ἐρημίᾳ, id est

Impeditum deperire Scythicae solitudini.

Quo loco commentator indicat proverbium dici solitum de ingenti solitudine. Ductum autem inde, quod Scythae nullis certis sedibus utantur, sed vagi ferantur in plaustris, eamque ob causam regio feris abundat. Meminit adagii et Q. Curtius libro Rerum ab Alexandro gestarum septimo, apud quem Scytharum legatus ad hunc loquitur modum  : Scytharum solitudines Graecis etiam proverbiis audio eludi. Nos deserta et humano cultu vacua magis quam urbes et opulentos agros sequimur. Usurpat et Plutarchus in libro De Stoicis contrarietatibus, quemadmodum ante retulimus in proverbio In caput praecipitari.

Index Adagiorum