III. 3. Filum contentionis tunc erat. lxxvii

Μίτος ἔριδος τότ᾿ ἦν, id est Filum contentionis tum erat. Dici solitum in pertinaces, cum uterque pervicax est neuterque concedit alteri. Est aliquoties in epistolis Hieronymianis Funiculum contentiosum ducere, nec apud alium legisse memini, praeterquam apud Tertullianum in principio libri Adversus Judaeos. Apparet natum a ludo, quo duobus hinc atque hinc funem tenentibus uterque conatur alterum ad se trahere. Hinc et illud ductum arbitror, quod alibi retulimus : Ne rumpamus, dum nimium tendimus, funiculum.

Index Adagiorum