III. 3. Moschus canens Boeoticum. lxxvi

Μόσχος ᾄδων Βοιώτειον, id est Moschus canens Boeoticum. Moschus hic citharoedus fuit imperitus, qui citra respirationem vocem in longum producebat. Boeoticum autem vocatur cantionis genus, veluti Phrygium aut Dorium. Quadrabit in multiloquos, sed tamen inepte loquaces.

Index Adagiorum