Adagiorum Chiliades

I. 5Funem abrumpere nimium tendendo.lxvii

Ἀπορραγήσεται τεινόμενον τὸ καλώδιον, id est Abrumpetur tensus funiculus. In eos dici solitum qui, dum extrema experiuntur, alienant a se eos cum quibus agunt, et universae rei jacturam faciunt, dum plus satis attenti sunt ad lucrum. Lucianus in dialogo quodam matrem lenam facit objurgantem filiam, quod amatorem in convivio nimis pervicaciter contempserit ; periculum autem esse ne praeter modum exacerbatus atque iritatus juvenis amorem pariter et commodum alio convertat : Καὶ ὅρα, inquit, μὴ κατὰ τὴν παροιμίαν ἀπορρήξωμεν πάνυ τείνουσαι τὸ καλώδιον, [Dial. meret., 3, 3] id est Ac vide, ne juxta proverbium abrumpamus, dum nimium tendimus, funiculum. Pindarus apud Plutarchum : Καὶ λύοντι τὸ τῶν δυσφόρων σχοινίον μεριμνῶν, [Adul. Amic., 68d] id est Atque intolerabilium curarum funiculum solventi. Funiculus curarum Quanquam hoc ab adagio nonnihil est diversum magisque congruit cum illo quod est apud Senecam in Epistolis ad Lucilium de explicanda catena negotiorum atque adeo abrumpenda, si nequeat explicari. [Luc., 22, 3] Proverbium generaliter trahi poterit ad quemlibet conatum immodicum et ob id in malum aliquod erumpentem. Huic finitimum est illud Hebraeorum haudquaquam inscite neque invenuste dictum proverbium : Qui nimium emungit fortiter, elicit sanguinem. [Prov., 30, 33] Emungens acrius elicit sang. sanguinem Nec abhorret mimus ille Publianus :

Furor fit laesa saepius patientia.

[Mim., 178 / F 13] Furor fit laesa saepius patientia Atque alter huic consimilis ejusdem, opinor, etiamsi Senecae nomine fertur :

Bonus animus laesus gravius multo irascitur.

[Mim., 53 / B 10]