III. 3Aliud stans, aliud sedens.lvi
Nullus infitias iverit proverbiali figura dictum illud Salustianum in Ciceronem : Aliud stans, aliud sedens loquitur. Quo licebit uti, cum summam inconstantiam animi significamus, quasi tantillum momentum atque intervallum commutet hominis sententiam. Homerus Iliados N hujusmodi versiculo notat hominis inconstantis ingenium :
[Il., XIII, *] id estἈλλὰ μετοκλάζει καὶ ἐπ᾿ ἀμφοτέρους πόδας ἵζει,
Eandem sententiam sic effert Pindarus in Nemeis hymno tertio : Ὅς δε διδάκτ᾿ ἔχει ψεφηνὸς ἀνὴρ ἄλλοτ᾿ ἄλλα πνέων, οὔποτ᾿ ἀτρεκεῖ κατέβα ποδί, μυριᾶν δ᾿ ἀρετᾶν ἀτελεῖ νόῳ γεύεται, [Nem.] id est Qui vero tenet ea quae didicit, obscurus homo, alias aliter atque aliter adfectus, nunquam certo ingressus est pede, sed innumerabilium virtutum imperfecto intellectu gustum capit. Praefert autem Pindarus naturam institutioni, quod qui natura bonus, semper sui similis est, qui vero nititur eruditione, cum multa tentet, nec firmus nec absolutus est ulla in re.Verum claudicat inque pedes utrosque vacillat.