III. 3. Lingua amicus. lvii

Ἀπὸ γλώττης φίλος, id est Lingua amicus, qui verbis ostendit, non re praestat beneficium, aut qui non amat ex animo, sed benevolentiam oratione prae se fert. Quod genus inducitur Candidus apud Martialem. Et apud Homerum Odysseae Σ :

Οἵ τ᾿ εὖ μὲν βάζουσι, κακῶς δ᾿ ὄπισθεν φρονέουσι,

id est

Qui recte dicunt, a tergo prava volutant.

Theognis in sententiis :

Ἀλλὰ δόκει μὲν πᾶσιν ἀπὸ γλώσσης φίλος εἶναι,

Χρῆμα δὲ συμμίξῃς μηδενὶ μηδ᾿ ὁτιοῦν,

id est

Sic facito, ut lingua cunctis videaris amicus,

At factis cuiquam te cave miscueris.

Contra Sophocles in Antigone :

Λόγοις δ᾿ ἐγὼ φιλοῦσαν οὐ στέργω φίλην,

id est

Non diligo hanc, verbo tenus quae diligat.

At idem Theognis paulo post damnat hujusmodi genus amicorum :

Μή μ᾿ ἔπεσιν μὲν στέργε, νόον δ᾿ ἔχε καὶ φρένας ἄλλῃ,

id est

Ne me diligito verbis, cum mens alibi sit.

Rursum alibi :

Μή μοι ἀνὴρ εἴη γλώσσῃ φίλος, ἀλλὰ καὶ ἔργῳ,

id est

Ne lingua mihi quis sit amicus, sed magis facto.

Simillimum est huic, quod alibi refert idem, μέχρι προσηγορίας, id est Usque ad salutationem :

Πρᾶγμα μέν ἐσθ᾿ ὁ φίλος πάνυ δύσκολον, εἰσὶ δὲ πολλοὶ

Καὶ σχεδὸν οἱ πάντες μέχρι προσηγορίας,

id est

Res perdifficilis quidem amicus, sunt quia multi

Atque adeo cuncti poene salute tenus.

Index Adagiorum