III. 3.Fiducia pecunias amisi.lv
Jactatur et hodie vereque dicitur fiducia plerosque mortalium falli. Videtur autem ex antiquorum relictum proverbiis, quandoquidem apud Theognidem legitur hic versiculus :
[Eleg.] id estΠίστει χρήματ᾿ ὄλεσσα, ἀπιστίῃ δ᾿ ἐσάωσα,
Proinde non pessime monet Epicharmus : Νῆφε καὶ μέμνησο ἀπιστεῖν, [Lex., 359] id est Sobrius esto et memineris diffidere. Quanquam nulli fidere inhumanum est, omnibus fidere stultum. Hoc honestius, illud tutius. Propterea quod, ut idem ait Theognis,Fiso res periit, diffiso salva remansit.
[Eleg., 74] id estΠαῦροί τοι πολλῶν πιστὸν ἔχουσι νόον,
Paucis e multis fidus adest animus.