III. 3. Niobes mala. xxxiii

Νιόβης πάθη, id est Niobes dolores. De maximis et acerbissimis malis dicebatur. Erat Niobe filia Tantali, uxor Amphionis, quae filios habebat sex, totidem puellas. Eo successu insolens contempsit Latonam, quae non nisi duorum mater esset, Apollinis ac Dianae. Hanc enim fabulae narrant post occisos liberos, quos permultos habebat, prae dolore in saxum conversam fuisse, illud innuentes, immodico dolore diriguisse. Id saxum, quod fabulae dedit occasionem, in Sipylo Phrygiae conspici tradit Homeri scholiastes, lacrimarum fontes emittens. Ovidius Metamorphos. libro sexto fabulam elegantissime narrans de saxo sic loquitur :

Flet tamen et validi circundata turbine venti

In patriam rapta est, ubi fixa cacumine montis

Liquitur, et lacrimis etiam nunc marmora manant.

Qui funditus pereunt, Graecis πανοικὶ ἀναιρεῖσθαι dicuntur, veluti cum pestilentia nullum in familia reliquum facit.

Index Adagiorum