III. 3. Radit usque ad cutem. xxxiv

Ξυρεῖ ἐν χρῷ, id est Ad cutem usque radit. Grammatici citant ex Sophocle. De eo dicebatur, qui nimium exacte videretur agere cum aliquo. Sumptum a tonsoribus, qui quosdam per pectinem radunt relictis pilorum quasi stirpibus, quosdam citra pectinem ad vivam usque cutem. Plautus in Captivi duo :

Sed utrum strictimne dicam attonsurum esse, an per pectinem

Nescio : verum si frugi est, usque admutilabit probe.

Loquitur de hero diligentius omnia percunctaturo et tanquam ad cutem rasuro. Cognatum illi : Ad vivum resecare.

Index Adagiorum