III. 3. Rudentes et remos cum armis commutavit. xxxii

Νήϊα καὶ κωπέας ἀνθ᾿ ὅπλων ἠλλάξαντο, id est

Mutarunt armis remos et nautica vincla.

Conveniet, ubi quis artem aut quaestum solitum relinquit gloriae cupiditate commotus, velut si quis e nauta fieret miles, e negotiatore sacerdos. Νήϊα funes nautici sunt, κωπέαι ligna unde remi parantur.

Index Adagiorum